Chilia

E Necyclopaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Longissima & Tenuissima Res Publica Chilensis
Vexillum Signum
Vexillum Signum
Lema Non bibimus, ut vivamus; sed vivimus, ut bibamus!
Ubicatio Chilis
Caput Insula Paschae Santiacopus.
Urbes Maximae New York, Paris, Roma, Argentina, et caeterae.
Dux Maximus Omnis chilensis est dux maximus! (i. e., anarchia).
Lingua Hispanica, hispanica male dicta, latina, telepathica.
Religio Satanica.
Pecunia Non habemus.
Populus Quinque homines, duo condores, multa milia pinguinorum, et numerus incognitus extraterrestrum.
Cultura Quid?

Chile, vel Cile, vel Chilia, regnum mentula-forme ex America meridionalis est. Habitantes huius nationis latine "chilenses", "chileni" vel "homines fututores" nominantur. Hoc regnum ab omnibus amatur, praecipue a Lucifero.


Geographia[recensere]

Cum Deus mundum creavit, imaginem potestatis suae in mundo imprimere volebat. Itaque, creavit nationem formae mentulae suae (maximum signum potestatis). Paris Hilton a mapa chilense excitatur. Omnis Chile est divissus in partes tres: prima, quae est in septentrione, nemo habitat, quia est deserta et aqua caret (chilenses quidem lavari omne plenilunio solent, itaque in deserto vivere eis non placuit). Secunda, quae est in medio Chilis, habitata est a dinosauris. Et tertia, quae est in meridie, tam frigida est, ut homines glaciem mingent.


Populus et Traditiones[recensere]

"O tempora! O mores!"

-- Turista de chilensibus


Saltatio nationalis chilensis.

Chilenses valde amant mores suas. Inter eas istos ludos malunt: "quis magis bibit?", "ebrius fieri", "vinum bibe, aut sanguinem mana". Sed non omnes ludi chilenses sunt de bibendo. Etiam valde amant currere ad tabernam.

Res Publica[recensere]

Michelle Bachellet guberna hanc nationem, quia Deus ei dedit omnes potestates in caelo et in terra (ea id dicit, sed nobis Chuck Norris tantum tam magnam potentiam habere scimus). Id autem, falsum est: Chile non regnatur a homine quodam, sed a condore nominatur Condoritus. Condoritus, imperator Chilis, expugnare omnen orbem terrae vult, itaque societatem secretam creavit ad dominandum mentes humanas. Noli loqui de hoc!

Vide etiam[recensere]

Vicipaedia.png Asini Vicipaediae rem nominatam Chile cacaverunt.